- CAPUTIATI
- CAPUTIATIcohors factiosorum in Arverna, Galliae provinc. exorta, A. C. 1183. auctore quôdam Durandô fabrô: qui sic nuncupati sunt, quod imaginem Deiparae stanneam, caputiis lineis albis affixam, in signum initi invicem foederis, deferrent. Vide de illis Rigordum, Auctorem Historiae Episcop. Autissodor. c. 58. Monachum S. Mariavi ad A. C. 1183. et 84. GervasiumDorobern. ad. A. C. 1182. Odonem Gesseum in Histor. Aniciensi l. 3. c. 6. Alios. Est autem Caputium, idem quod Capitium, capitis tegmen, quod capae assui solebat. Graecis recentioribus καπούτζιον; codinus de Officiis c. 14. num. 13. Τὰ μὲν καπούτζια μόνον αὐτοῦ ενβάλλουσιν, οὐ γονατίζουσιν Capucia sua tantum deponunt, non flectunt vero genua. Solebant quippe in salutationibus de capite deponere haec tegmina, uti docet ex Chronico Flandrensi Car. du Fresine in Glossar. In Ecclesia Romana vox Caputii, Gall. Capuce, singulariter usurpatur de Monachis Augustinianis Discalceatis, et omnibus ferme iis, qui Francisei institutum sequuntur, et significat pannum, quô caput involvunt, plervuque in acumen desinentem. Capuchon vero iisdem, proprie dicitur de Benedictmis, item de Religiosis S. Mariae Virginis de Misericordia, Richeliet. Vide supra ubi de Cucullo.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.